CONJUGIA immodica

CONJUGIA immodica
CONJUGIA immodica
Barbari Status indicia, et magnorum discriminum causae, Quales Turcae nunc, olim Afri, sub Gildonis dominatu. Claudian. de Bello Geldon. v. 440.
----- non ulla fides, non agminis ordo,
Arma oncri, fuga praesidio, connubia mille;
apud Barthium, Animadversion. ad Statium l. 4. Theb. v. 279. Vide quoque eum ad Claudian. et in Characteribus. Turcis vero praeivere Thraces, in quorum etiam locum successêre. Ita autem de Thracibus Solinus, c. 10. Uxorum numerô se viri iactitant et honcris locô iudicatur multiplex matrimonium. Quo faciunt elegantissimi versus Menaudri, apud Strabonem: quibus aliquis oriundo Geta sic loquitur,
Γαμεῖ γὰρ ἡμῶν οὐδὲ εἷς εἰμή δέκ᾿ἤ
Ε῞νδεκα γυναῖκας, δώδεκα δ᾿ ἢ πλείους τιές.
Α῍ν τέτταρας δ᾿ ἢ πέντε γεγαμηκώς τύχῃ
Καταςρέφῃ τις, ἀνυμέναιος, ἀθλιος,
Α῎νυμφος οὗτος ἐπικαλεῖτ᾿ εν τοῖς ἐκεῖ.
Ducit enim nostrum nemo nisi decem, aut
Undecim uxores, duodecim quoque aut plures, alii.
Si vero quis, qui quatuor solum, aut quinque duxerat forte
Mortuus fuerit, sine hymenaeo, miser,
Coniugii expers, hic vocatur inter illos.
Vide ad h. l. Salmas. ad Solin. p. 158. nec non infra, in Polygamia t et de Coniugio plura hîc passim, inprimis in vocibus Connubia, Epithalamion, ut et Nuptiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”